| Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem |
| factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. |
| Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei Unigenitum, |
| Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, |
| Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, Consubstantialem Patri |
| per quem omnia facta sunt. |
| Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. |
| Et incarnatus est de Spiritu Sancto |
| ex Maria virgine et homo factus est. |
| Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, |
| passus et sepultus est. |
| Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. |
| et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. |
| Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos, |
| cuius regni non erit finis. |
| Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, |
| qui ex Patre Filioque procedit. |
| Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: |
| qui locutus est per prophetas. |
| Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. |
| Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. |
| Et expecto resurrectionem mortuorum, |
| et vitam venturi saeculi. Amen. |
Bersama-sama mempelajari iman Kristen beserta sejarah dan referensi pendukungnya. Menyebarkan sayap damai di antara denominasi dan merujuk kepada persamaan iman, bukan mempertentangkannya.
February 19, 2011
Credo (Latin Version)
Labels:
credo
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment